monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22 > 22 > 26 > 20 > 20 > 52 > 10 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 18.

1 An tibi liber videtur, qui pecunia suffragium sibi emit? qui plausum populi magis, quam iudicium requirit prudentium? Ille ergo liber est, qui popularibus auris movetur; ille qui reformidat sibilum vulgi? Sed non ista libertas, quam manumissus accipit, et palma lictoris donatus acquirit.
2 Non enim munificentiam, sed virtutem libertatem esse arbitror: quae non suffragiis defertur alienis, sed magnanimitate propria vindicatur ac possidetur.
3 Sapiens enim semper liber est, semper honoratus, semper is qui praesit legibus.
4 Denique iusto non est posita lex, sed iniusto (I Tim. I, 9); iustus enim ipse sibi lex est, non habens necesse longius sibi accersere formam virtutis, quam corde inclusam gerat, scriptum habens opus legis in tabulis cordis sui, cui dictum sit: Bibe aquam de tuis vasis, et de puteorum tuorum fontibus (Prov. V, 15).
5 Quid enim nobis tam proximum, quam Dei verbum? Hoc est verbum in corde nostro, et in ore nostro, quod non videmus et tenemus.
Ambrosius HOME