monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22 > 22 > 26 > 20 > 20 > 52 > 10 > 18 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 19. <<<     >>> 21.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 20.

1 Etenim qui neque cogi potest, neque prohiberi, is nequaquam servus: sapientis autem est neque cogi neque prohiberi: non est igitur servus sapiens.
2 Prohibetur enim, qui non fungitur iis, quae desiderat: quae autem desiderat sapiens, nisi ea quae virtutis et disciplinae sunt, sine quibus esse non potest? In ipso enim sunt, nec divelluntur ab eo.
3 Quod si divelluntur, iam non sapiens, qui sit sine virtutis usu ac disciplina, quibus ipse se fraudet, si non sit voluntarius virtutis interpres.
4 Quod si cogitur, manifestum est quod invitus faciat.
5 In omnibus autem factis aut a virtute correctiones sunt, aut a malitia prolapsiones, aut media, aut indifferentia.
6 Virtutis non coactus, sed voluntarius exsecutor est sapiens; quoniam omnia quae placent, agit malitiae fugitans, nec somnium eius admittit.
7 Indifferentibus ita non movetur, ut nullis momentis sicut vulgus hominum huc atque illuc inclinetur, sed tamquam in statera mens eius aequa lance pendeat; ut neque ad voluptaria propendeat, neque omnino ad ea, quae sunt aversanda, vel leviter studium inclinet suum, sed immobilis maneat affectu.
8 Unde liquet quia nihil invitus facit sapiens, neque cogitur; quia si servus esset, cogeretur: liber igitur est sapiens.
Ambrosius HOME