monumenta.ch > Ambrosius > 14 > 34 > 28 > 69 > 17 > 31 > 91 > 71 > 37 > 36 > 11 > 84 > 30 > 80 > 30 > 89 > 60 > 31 > 11 > 45 > 45 > 11 > 19 > 12 > 11 > 64 > 54 > 11 > 18 > 12 > 72 > 99 > 23 > 26 > 18 > 22 > 22 > 26 > 20 > 20 > 52 > 10 > 18 > 20 > 26 > 78 > 14 > 14 > 24 > 16 > 12 > 14 > 13 > 24 > 19 > 10 > 13 > 13 > 34 > 46 > 12 > 14 > 17 > 35 > 28 > 34 > 28 > 13 > 13 > 14 > 28 > 17 > 17 > 53 > 19 > 37 > 10 > 77 > 30 > 55 > 31 > 12 > 11 > 10 > 31 > 15 > 30
Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 29. <<<     >>> 31.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 37, 30.

1 Si quis igitur propius ea introspiciat rerum negotia, cognoscet quanta sapienti adiumenta, et quanta in ipsis insipienti refragia sint; quod huic adiumento libertas, illi impedimento servitus sit.
2 Insurgit enim sapiens quasi victor debellatis a se ac triumphatis libidine, timore, ignavia, moestitudine, caeterisque vitiis; donec ea de possessione suae mentis eliminet, et omnibus terminis finibusque suis propulset atque arceat: quoniam dux cantior novit excursus cavere latrocinantium, et quaedam furta belli, quae iniquissimi animae nostrae adversarii ignitis saepe pertentant spiculis; sunt enim nobis quaedam et in pace praelia, et in bello pax.
3 Unde et ille ait: Foris pugnae, intus timores.
4 Sed in his omnibus superamus propter eum, qui dilexit nos (II Cor. VII, 5).
5 Dicit quia neque angustiis, neque persecutionibus, neque fame, periculo, morte terretur (Rom. VIII, 37).
Ambrosius HOME