monumenta.ch > Ambrosius > 9 > 1 > 11 > 2 > 10 > 15 > 7
Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 6. <<<     >>> 8.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 40, 7.

1 Non etiam vereris, quod futurum est; ne verbis resistat comiti tuo? Necesse erit igitur ut aut praevaricatorem aut martyrem faciat: utrumque alienum temporibus tuis, utrumque persecutionis instar, si aut praevaricari cogatur, aut subire martyrium.
2 Vides quo inclinet causae exitus.
3 Si fortem episcopum putas, caveto martyrium fortioris: si inconstantem, declina lapsum fragilioris: plus enim astringitur, qui labi infirmum coegerit.
Ambrosius HOME