monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11 > 67 > 15 > 41 > 41 > 15 > 15 > 16 > 44 > 15 > 18 > 26 > 74 > 20 > 11 > 44 > 32 > 97 > 27 > 23 > 27 > 27 > 23 > 14 > 24 > 13 > 23 > 32 > 28 > 86 > 48 > 17 > 19 > 25 > 25 > 59 > 17a > 98 > 12 > 10 > 11
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 10. <<<     >>> 12.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 11.

1 Ideoque ait Simoni: Vides hanc mulierem? Intravi in domum tuam, aquam pedibus meis non dedisti: haec autem lacrymis suis rigavit pedes meos (Luc. VII, 44).
2 Omnes unum corpus Christi sumus, cui caput Deus, membra autem nos sumus (I Cor. XII, 12): alii fortasse oculi, ut prophetae: dentes: ut apostoli, qui Evangelicae praedicationis cibum nostris infudere pectoribus; meritoque scriptum est: Oculi eius hilares a vino, et dentes candidiores lacte (Gen. XLIX, 12).
3 Sunt et manus eius illi, qui videntur exsecutores bonorum operum.
4 Sunt et venter eius, qui vires alimoniae pauperibus largiuntur.
5 Sunt ergo et pedes eius aliqui: atque utinam merear eius esse calcaneum! Aquam igitur mittit in pedes Christi, qui etiam ultimis quibusque peccata concedit; et dum plebeios liberat, Christi tamen lavat vestigium.
Ambrosius HOME