monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11 > 67 > 15 > 41 > 41 > 15 > 15 > 16 > 44 > 15 > 18 > 26 > 74 > 20 > 11 > 44 > 32 > 97 > 27 > 23 > 27 > 27 > 23 > 14 > 24 > 13 > 23 > 32 > 28 > 86 > 48 > 17 > 19 > 25 > 25 > 59 > 17a > 98 > 12 > 10 > 11 > 10 > 22 > 32 > 14 > 32 > 15 > 25 > 13 > 19 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 12.

1 Mittit et ille aquam in pedes Christi, qui a peccatorum colluvione mundat conscientiam suam; ambulat enim Christus in pectoribus singulorum.
2 Cave igitur ne pollutam habeas conscientiam, et pedes Christi incipias inquinare.
3 Cave ne spinam in te improbitatis offendat, qua eius in te deambulantis calcaneum saucietur (Luc. VII, 44).
4 Nam ideo aquam pedibus Christi non dedit pharisaeus, quia mundum a colluvione perfidiae animum non habebat.
5 Unde enim suam mundaret conscientiam, qui aquam non susceperat Christi? Ecclesia autem et aquam habet, et lacrymas habet: aquam baptismatis, lacrymas poenitentiae.
6 Fides namque, quae superiora peccata deplorat, nova cavere consuevit.
7 Ergo Simon pharisaeus, qui aquam non habebat, utique et lacrymas non habebat.
8 Quomodo enim haberet lacrymas, qui poenitentiam non gerebat; quoniam vero non credebat in Christum, nec habebat lacrymas? Nam si habuisset, lavisset oculos suos; ut Christum videret quem adhuc, cum simul accumberet, non videbat.
9 Nam si vidisset, non utique de eius potestate dubitasset.
Ambrosius HOME