monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11 > 67 > 15 > 41 > 41 > 15 > 15 > 16 > 44 > 15 > 18 > 26 > 74 > 20
Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 19. <<<     >>> 21.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 41, 20.

1 Ecclesia autem habet oleum, quo suorum vulnera fovet; ne duritia vulneris alte serpat: habet oleum, quod accepit absconse.
2 Hoc oleo Aser pedem suum lavit, sicut scriptum est: Benedictus filius Aser; et erit acceptus fratribus suis, et intinget in oleo pedum suum (Deut. XXXIII, 24).
3 Hoc ergo oleo ungit Ecclesia eervices suorum, ut suscipiant iugum Christi: hoc oleo unxit martyres, ut saecularem ab eis pulverem detergeret: hoc oleo confessores unxit; ne labori cederent, ne succumberent fatigati, ne aestu mundi istius vincerentur: ideo unxit eos, ut spiritali ipsos oleo refrigeraret.
Ambrosius HOME