monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6 > 9 > 6 > 1 > 6 > 2 > 5 > 7 > 6 > 12 > 8 > 8 > 9 > 4 > 1 > 3 > 6 > 19 > 17 > 20 > 8 > 7 > 12 > 18 > 6 > 13 > 14 > 11 > 2 > 6 > 8 > 1 > 10 > 8 > 6 > 2 > 8 > 6 > 5 > 4 > 15 > 9
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 8. <<<     >>> 10.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 9.

1 Coelum de mundo, homo supra mundum: illud enim mundi portio, iste paradisi incola, Christi possessio.
2 Coelum incorruptibile putatur, et praeterit; homo corruptibilis habetur, et incorruptionem induit: illius figura perit, iste quasi immortalis resurgit; utrumque tamen manus Domini fecerunt secundum Scripturae auctoritatem.
3 Sicut enim de coelis legimus: Et opera manuum tuarum sunt coeli (Psal. CI, 26); ita et homo dicit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me (Psal. CXVIII, 73); similiter quoque: Coeli enarrant Dei gloriam (Psal. XVIII, 1); et ut coelum stellarum fulget splendoribus, ita et homines meritorum luminibus micant, quorum opera coram Patre suo lucent, qui est in coelis (Matth. V, 16).
4 Firmamentum coeli supernum illud, hoc quoque non dissimile firmamentum, de quo dictum est: Super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam (Matth. XVI, 18): illud firmamentum elementorum, hoc virtutum.
5 Iam illud praestantius: suxerunt oleum de firma petra (Deut. XXXII, 13); petra enim caro Christi, quae coelum et totum mundum redemit (I Cor. X, 4).
Ambrosius HOME