monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12 > 66 > 16 > 16 > 47 > 38 > 38 > 10 > 11 > 10 > 40 > 12 > 40 > 70 > 87 > 11 > 15 > 21 > 13 > 20 > 18 > 36 > 12 > 43 > 43 > 14 > 13 > 17
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 16. <<<     >>> 18.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 17.

1 Quid vero de muneribus loquar? Nutrit aries vellera, ut placeat homini: atque in fluvio mersatur, ut nitorem augeat.
2 Oves quoque meliora pabula legunt, ut suaviore succo lactis feta distendant ubera: subeunt partus dolores, ut homini sua munera ferant.
3 Tauri depresso sulcis per totum diem aratro gemunt.
4 Cameli praeter subeundi oneris obsequia, tondendos se exhibent, ut arietes; quo velut regi diversa animalia tributum suum conferant, pendantque vectigal annuum.
5 Equus tanto se iactans equite glomerat gressus superbos, atque ad domini ascensum dorsa sinuatus, herili terga substernit sedili.
6 Sed ne forte adhuc moveat quod novissimus homo factus sit, idem equus nos doceat non ad contemptionem referendum esse, sed honorem.
7 Portat posteriorem suum, nec despicit, sed reformidat, et per diversa eum suo circumfert labore.
8 Uno momento homo longinqua obit, circumerrat distantia, tum equis singularibus, tum quadrigis triumphalibus.
Ambrosius HOME