monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12 > 66 > 16 > 16 > 47 > 38 > 38 > 10 > 11 > 10 > 40 > 12 > 40 > 70 > 87 > 11 > 15 > 21 > 13 > 20 > 18
Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 17. <<<     >>> 19.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 43, 18.

1 Et quoniam triumphales memoravi quadrigas, necesse est attexam iis currus Eliae, quibus per aera vectus est (IV Reg. II, 11); elephantorum, quibus homo victor assistens, cum sit postremus, priores regit.
2 Sic quoque gubernator navis in puppi sedet, et totam navem gubernat.
3 Unde puto illud non otiosum esse in Evangelio, quod Dominus Iesus in puppi dormiebat: denique excitatus imperavit vento et mari, et sedavit tempestatem (Matth. VIII, 24), ostendens ideo se novissimum venisse, quia gubernator venerit.
4 Unde apostolus ait: Factus est primus homo Adam in animam viventem, novissimus Adam in spiritum vivificantem.
5 Sed non prius quod spiritale est, sed quod animale, deinde quod spiritale (I Cor. XV, 45, 46); et addidit: Primus homo de terra terrenus, secundus homo de coelo coelestis (Ibid., 47).
Ambrosius HOME