monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 47, 6.

1 Quid autem maiorum nostrorum exempla proferam, qui epistolis suis fidem infuderunt populorum mentibus, atque ad integros et confertos scripserunt populos: et praesentes se esse, cum absentes scriberent, significarunt, dicente sancto Apostolo (I Cor. V, 3), quia absens erat corpore, sed praesens spiritu; non solum cum scriberet, sed etiam cum iudicaret? Denique absens per epistolam condemnabat, et idem absolvebat per epistolam; epistola enim Pauli quaedam effigies erat eius praesentiae, et forma operis.
Ambrosius HOME