monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6 > 9 > 6 > 1 > 6 > 2 > 5 > 7 > 6 > 12 > 8 > 8 > 9 > 4 > 1 > 3 > 6 > 19 > 17 > 20 > 8 > 7 > 12 > 18 > 6 > 13 > 14 > 11 > 2 > 6 > 8 > 1
Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, . . . <<<     >>> 2.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 49, 1.

1 Quoniam tibi quoque complacuit nostrarum usus epistolarum, in quibus quidam inter absentes praesentium sermo est, pergam frequentius te in meis scriptis et cum solus sum, alloqui.
2 Numquam enim minus solus sum, quam cum solus esse videor: nec minus otiosus, quam cum otiosus.
3 Certe pro arbitrio accerso, quos volo, atque adiungo mihi, quos magis diligo, aut quos aptiores arbitror: nemo interpellat, nemo interpolat.
4 Tunc ergo te magis teneo, et de Scripturis confero, et prolixiorem simul sermonem caedimus.
Ambrosius HOME