monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 49 > 2 > 60 > 14 > 56 > 1 > . . . > 42 > 13 > 2 > 8 > 7 > 16 > 69 > . . . > 72 > . . . > 54 > 45 > 17 > 7 > 71 > 8 > 52 > 37 > . . . > 12 > 2 > 20 > 5 > 53 > 11 > 6 > 36 > 24 > 13 > 16 > 4 > 18 > 14 > 26 > . . . > 31 > 3 > 64 > . . . > 51 > 34 > 28 > 5 > 7 > 17 > 61 > 12 > 4 > 7 > 3 > . . .
>>> Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 1.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, . . .

1 Adventum eius non ingrato affectu se declinare, sed ne tacere cogeretur, aut offensionis causam praeberet.
2 Iracundum esse Theodosium, sed ex se placabilem: ne igitur eum commoveret, valetudinem excusasse.
3 Ingemuisse episcopos caedem Thessalonicensem, proinde in eluenda illa sanctorum imitandam poenitentiam, sine qua peccatum non tollitur.
4 Diabolum qui ei inviderit, vincendum.
5 Non audere se, illo praesente, offerre sacrificium, a quo etiam divinitus fuerit deterritus: at ipsam poenitentiam sacrificium esse.
6 Quod factum eius non praeverterit, dolere se, quippe qui eum vere diligat.
7 Augustissimo imperatori THEODOSIO AMBROSIUS episcopus.
Ambrosius HOME