monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14 > 13 > 93 > 11 > 10 > 13 > 16 > 11 > 88 > 12 > 16 > 10 > 15 > 56 > 12 > 66 > 16 > 16 > 47 > 38 > 38 > 10 > 11 > 10 > 40 > 12
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 11. <<<     >>> 13.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 12.

1 Suadeo, rogo, hortor, admoneo; quia dolori est mihi, ut tu qui pietatis inauditae exemplum eras, qui apicem clementiae tenebas, qui singulos nocentes non patiebaris periclitari, tot periisse non doleas innocentes.
2 Etsi in praeliis felicissime egeris, etsi in aliis quoque laudabilis; tamen apex tuorum operum pietas semper fuit.
3 Id tibi invidit diabolus, quod habebas praestantissimum.
4 Vince eum, dum habes adhuc unde possis vincere.
5 Noli peccato tuo aliud peccatum addere; ut usurpes, quod usurpasse multis officit.
Ambrosius HOME