monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 13. <<<     >>> 15.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 51, 14.

1 Postremo scribo manu mea, quod solus legas.
2 Ita me Dominus ab omnibus tribulationibus liberet; quia non ab homine, neque per hominem, sed aperte mihi interdictum adverti.
3 Cum enim essem sollicitus, ipsa nocte qua proficisci parabam, venisse quidem visus es ad Ecclesiam; sed mihi sacrificium offerre non licuit.
4 Alia praetereo, ut potui cavere: sed pertuli amore tuo, ut arbitror.
5 Dominus faciat ut omnia cum tranquillitate cedant.
6 Multifarie Deus noster admonet, signis coelestibus, prophetarum praeceptis: visionibus etiam peccatorum vult nos intelligere; quo rogemus eum, ut perturbationes auferat, pacem vobis imperantibus servet, fides Ecclesiae et tranquillitas perseveret, cui prodest christianos et pios esse imperatores.
Ambrosius HOME