monumenta.ch > Ambrosius > 6 > 6 > 6 > 6 > 9 > 17 > 9 > 1 > 6 > 6 > 7 > 8 > 23 > 18 > 1 > 13 > 6 > 14 > 1 > 9 > 16 > 2 > 6 > 1 > 13 > 6 > 14 > 9 > 8 > 6
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 5. <<<     >>> 7.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 6.

1 Stet igitur et vobis, ut eum non timeatis sedentem; sedens enim iudicat, sicut Daniel dicit: Throni positi sunt, et libri aperti sunt, et antiquus dierum sedit (Dan. VII, 9).
2 In octogesimo autem et primo psalmo scriptum est: Deus stetit in congregatione deorum: in medio autem deos diiudicat (Psal. LXXXI, 1).
3 Sedens igitur iudicat, stans diiudicat; et iudicat de imperfectis, inter deos autem diiudicat.
4 Stet vobis ut defensor, ut bonus pastor; ne vos lupi incursent graves.
Ambrosius HOME