monumenta.ch > Ambrosius > 12 > 35 > 20 > 11 > 19 > 16 > 85 > 19 > 27 > 61 > 19 > 12 > 63 > 14 > 23 > 13 > 12 > 27 > 23 > 12 > 57 > 12 > 58 > 12 > 92 > 90 > 10 > 10 > 10 > 17 > 10 > 10 > 10 > 79 > 50 > 11 > 67 > 15 > 41
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 40. <<<     >>> 42.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 41.

1 State igitur in corde vestro, ne quis vos subruat, ne quis possit subvertere.
2 Docuit nos Apostolus quid sit stare, hoc est, quod Moysi dictum est: Locus enim in quo tu stas, terra sancta est (Exod. III, 5); nemo enim stat, nisi qui fide stat, nisi qui fixus stat sui cordis sententia.
3 Alibi quoque legimus: Tu autem hic sta mecum.
4 Utrumque ad Moysen a Domino dictum est, et: Ubi tu stas, terra sancta est (Deut. V, 31); et: Hic sta mecum, hoc est, mecum stas, si stes in Ecclesia.
5 Ipse enim locus est sanctus, ipsa terra fecunda sanctitatis, et opima virtutum messibus.
Ambrosius HOME