monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82 > 17 > 11 > 10 > 13 > 11 > 95 > 19 > 12 > 15 > 38 > 17 > 81
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 80. <<<     >>> 82.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 81.

1 Fortasse ideo deferebant ad vesperam carnes, quasi fortiores cibos, quos infirmi ingenio Corinthii non poterant sumere; et ideo lacte potabantur Apostolico (I Cor. III, 2).
2 Esca ergo fortior ad vesperam mundi huius deferebatur, mane panis.
3 Et ideo quia Dominus hanc ministrari mandavit alimoniam, bene illud propheticum dici ei hoc loco convenit: Exitu matutino et vespere delectabis; et infra: Parasti cibum illorum; quia ita est praeparatio eius (Psal. LXIV, 9, 10).
Ambrosius HOME