monumenta.ch > Ambrosius > 17 > 10 > 22 > 16 > 16 > 21 > 15 > 21 > 14 > 13 > 23 > 12 > 10 > 11 > 20 > 18 > 96 > 94 > 14 > 21 > 17 > 13 > 21 > 15 > 21 > 16 > 14 > 23 > 13 > 75 > 12 > 82
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 81. <<<     >>> 83.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 82.

1 Sed satis de magistro dictum puto, nunc discipulorum vitam persequamur, qui in illam se laudem induerunt, hymnis dies ac noctes personant.
2 Haec nempe angelorum militia est semper esse in Dei laudibus, orationibus conciliare crebris, atque exorare Dominum: student lectioni, vel operibus continuis mentem occupant, separati a coetu mulierum, sibi ipsi invicem tutam praebent custodiam.
3 Qualis haec vita, in qua nihil sit quod timeas, et quod imiteris plurimum adest? Ieiunii labor compensatur mentis placiditate, levatur usu, sustentatur otio, aut fallitur negotio: non oneratur mundi sollicitudine, non occupatur alienis molestiis, non urgetur urbanis discursibus.
Ambrosius HOME