monumenta.ch > Ambrosius > . . . > 35 > 27 > 10 > 22 > 9 > . . . > 15 > . . . > 11 > . . . > . . . > 1 > 44 > 23 > . . . > . . . > . . . > 27 > 32 > . . . > . . . > . . . > 23 > 8 > 59 > . . . > 32 > . . . > 2 > . . . > 102 > 25 > . . . > 39 > 7 > . . . > 25 > . . . > 5 > 107 > 109 > 4 > 3 > 104 > 6 > 33 > 21 > 110 > 6 > 33 > 101 > 100
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 99. <<<     >>> 101.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 100.

1 Et tamen cum superior esset Iacob virtute et gratia, cessit fratris indignationi, qui sibi praelatum fratrem iuniorem dolebat.
2 Ideo scriptum est: Date locum irae (Rom. XII, 19); ne alterius indignatio te quoque in peccatum trahat, dum vis resistere, dum vis vindicari.
3 Potes et ab illo et a te removere culpam, si cedendum putes.
4 Imitare patriarcham, qui de consilio matris longinqua petiit (Gen. XXVII, 43).
5 Et cuius matris? Rebeccae utique, hoc est, patientiae.
6 Cuius enim nisi patientiae hoc consilium esse poterat? Amabat mater filium; maluit enim sibi eum exsulare quam Deo.
7 Et ideo quia bona mater, utrique detulit, iuniori tamen filio benedictionem, quam conservare poterat, dedit; non enim filium filio, sed impigrum otioso praetulit, fidelem infido.
8 Sed etiam filio ipsi seniori non parum contulit amandando minorem filium, ne parricidium faceret.
Ambrosius HOME