monumenta.ch > Ambrosius > . . . > 35 > 27 > 10 > 22 > 9 > . . . > 15 > . . . > 11 > . . . > . . . > 1 > 44 > 23 > . . . > . . . > . . . > 27 > 32 > . . . > . . . > . . . > 23 > 8 > 59 > . . . > 32 > . . . > 2 > . . . > 102 > 25 > . . . > 39 > 7 > . . . > 25 > . . . > 5 > 107 > 109 > 4 > 3 > 104 > 6 > 33 > 21 > 110 > 6 > 33 > 101 > 100 > 113 > 106 > 103
Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 102. <<<     >>> 104.

Ambrosius, Epistolarum classis I, 63, 103.

1 Et vos igitur donate iniurias vestras, ut sitis filii Iacob (Coloss. III, 13).
2 Nolite exasperari sicut Esau.
3 Imitamini sanctum David, qui tamquam bonus magister reliquit nobis quod imitaremur, dicens: Pro eo ut diligerent me, detrahebant mihi: ego autem orabam (Psal. CVIII, 4); et cum malediceretur, orabat.
4 Bonum scutum oratio, qua contumelia excluditur, maledictum repellitur, et in ipsos qui maledixerint, frequenter retorquetur; ut suo telo vulnerentur: Maledicent, inquit, et tu benedices (Ibid., 28).
5 Ambienda hominum maledictio, quae acquirit Dominicam benedictionem.
Ambrosius HOME