monumenta.ch > Content bnfNAL1592 > Content bnf5354 > Content tblHarleyMS2782 > Content bnf6639 > Content cec83 > Content bnf2777 > Content bsbClm14965a > 22 > 21 > 4 > § 1 > . . . > 20 > 62 > 10.16 > 25 > 12 > . . . > 21 > 19 > 54 > 15 > 24 > . . . > 23 > 27 > . . . > {i} > 29 > § 40 > 14.23 > § 8 > 20 > 19 > . . . > 37 > . . . > 20 > 10.21 > 10.15 > § 45 > 14 > 28 > 21 > 6 > 21 > 2 > 61 > 16 > 12 > 5 > . . . > 14 > . . . > 25 > 15 > 13 > 12.13 > 9 > 1 > P > 11
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, X <<<     >>> XII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XI [Purgandi animi exemplum Sapientia incarnata.]

11 Quod non possemus, nisi ipsa Sapientia tantae etiam nostrae infirmitati congruere dignaretur, et vivendi nobis praeberet exemplum, non aliter quam in homine, quoniam et nos homines sumus. Sed quia nos cum ad illam venimus, sapienter facimus; ipsa cum ad nos venit, ad hominibus superbis quasi stulte fecisse putata est. Et quoniam nos cum ad illam venimus, convalescimus; ipsa cum ad nos venit, quasi infirma existimata est. Sed quod stultum est Dei, sapientius est hominibus: et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus [I Cor. I, 25]. Cum ergo ipsa sit patria, viam se quoque nobis fecit ad patriam.
Augustinus HOME

bke87.8v