monumenta.ch > Augustinus > 9. > 17. > 11. > 3. > 19. > 13. > 38. > . . . > 5 > 7 > 9 > 3 > 30 > 2 > 67 > 2 > 1 > 12 > 1 > 1 > . . . > 1 > 39. > 12 > 9 > 12 > 12 > 9 > 3 > 7 > 15 > 20 > 30 > 3 > 18 > 23 > 15 > 18 > 27 > 41. > 15 > 13
Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, XII <<<     >>> XIV

Augustinus, De Doctrina Christiana, 1, CAPUT XIII [Verbum caro factum est.]

1 Quomodo venit, nisi quod Verbum caro factum est, et habitavit in nobis [Ioan. I, 14]? Sicuti cum loquimur, ut id quod animo gerimus, in audientis animum per aures carneas illabatur, fit sonus verbum quod corde gestamus, et locutio vocatur; nec tamen in eumdem sonum cogitatio nostra convertitur, sed apud se manens integra, formam vocis qua se insinuet auribus, sine aliqua labe suae mutationis [Am. et Er.: Sine aliqua labe, sine mutatione.] assumit: ita Verbum Dei non commutatum, caro tamen factum est, ut habitaret in nobis.
Augustinus HOME

bke87.9r