monumenta.ch > Augustinus > 8 > 31 > 21 > 30 > 11 > 5 > 22 > 4 > 30 > 12 > 7 > 3 > 2 > 12 > 35 > 22 > 7 > 6 > 28 > 19 > 2 > 19 > 10 > 28 > 10 > 15 > 21 > 21 > 15 > 16 > 41 > 5
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, IV <<<     >>> VI

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT V [Diversitas linguarum.]

6 Ex quo factum est ut etiam Scriptura divina, qua tantis morbis humanarum voluntatum subvenitur, ab una lingua profecta, qua [Bad. Am. Er. et aliquot Mss., quae.] opportune potuit per orbem terrarum disseminari, per varias interpretum linguas longe lateque diffusa innotesceret gentibus ad salutem: quam legentes nihil aliud appetunt quam cogitationes voluntatemque illorum a quibus conscripta est, invenire, et per illas voluntatem Dei, secundum quam tales homines locutos credimus.
Augustinus HOME

bke87.20r bnf12958.58