monumenta.ch > Augustinus > 8 > 31 > 21 > 30 > 11 > 5 > 22 > 4 > 30 > 12 > 7 > 3 > 2 > 12 > 35 > 22 > 7 > 6 > 28 > 19 > 2 > 19
Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, XVIII <<<     >>> XX

Augustinus, De Doctrina Christiana, 2, CAPUT XIX [Doctrinarum genera duo reperta apud Ethnicos.]

29 Sed ut totum istum locum, nam est maxime necessarius, diligentius explicemus; duo sunt genera doctrinarum, quae in gentilibus etiam moribus exercentur. Unum earum rerum quas instituerunt homines; alterum earum quas animadverterunt iam peractas aut divinitus institutas. Illud quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim non est.
Augustinus HOME

bke87.30v bnf12958.58