monumenta.ch > Augustinus > § 1 > 2 > 17 > 25 > 14 > 11 > 13 > 28 > 20 > 25 > 38 > 22 > 27 > 5 > 16 > 34 > 12 > 19 > 31 > 26 > 17
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XVI <<<     >>> XVIII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XVII [Alia omnibus communiter, alia singulis seorsim praecipi.]

25 Saepe autem accidit ut quisquis in meliori gradu spiritualis vitae vel est, vel esse se putat, figurate dicta esse arbitretur, quae inferioribus gradibus praecipiuntur: ut verbi gratia, si caelibem amplexus est vitam, et se castravit propter regnum coelorum [Matth. XIX, 12], quidquid de uxore diligenda et regenda sancti Libri praecipiunt, non proprie sed translate accipi oportere contendat; et si quis statuit servare innuptam virginem suam, tanquam figuratam locutionem conetur interpretari qua dictum est, Trade filiam, et grande opus perfeceris [Eccli. VII, 27]. Erit igitur etiam hoc in observationibus intelligendarum Scripturarum, ut sciamus alia omnibus communiter praecipi, alia singulis quibusque generibus personarum; ut non solum ad universum statum valetudinis, sed etiam ad suam cuiusque membri propriam infirmitatem medicina pertineat [Mss. duodecim, perveniat.]. In suo quippe genere curandum est, quod ad melius genus non potest erigi.
Augustinus HOME

bke87.52v

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik