monumenta.ch > Augustinus > 8 > 31 > 21 > 30 > 11 > 5 > 22 > 4 > 30 > 12 > 7 > 3 > 2 > 12 > 35 > 22 > 7 > 6 > 28 > 19 > 2 > 19 > 10 > 28 > 10 > 15 > 21 > 21 > 15 > 16 > 41 > 5 > 27 > 4 > 27 > 3 > 23 > . . . > . . . > 5 > 16 > 23 > 21 > 4 > 3 > 29 > 29 > 16 > 6 > . . . > 18 > 26 > 20 > 21 > 14 > 24 > 13 > 28 > 25 > 32 > 36 > 30 > 17 > 18 > 20 > . . . > 26 > 11 > 9 > 25 > 14 > 24 > 17 > 13 > . . . > . . . > 17 > 1 > 14 > 22 > 28 > 20 > 26
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXV <<<     >>> XXVII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXVI [Obscura ex locis apertioribus explicanda.]

1 Ubi autem apertius ponuntur, ibi discendum est quomodo in locis intelligantur obscuris. Neque enim melius potest intelligi quod dictum est Deo, Apprehenda arma et scutum, et exsurge in adiutorium mihi [Psal. XXXIV, 2], quam ex illo loco ubi legitur, Domine, ut scuto bonae voluntatis tuae coronasti nos [Psal. V, 13]. Nec tamen ita ut iam ubicumque scutum pro aliquo munimento legerimus positum, non accipiamus nisi bonam voluntatem Dei: dictum est enim et scutum fidei, in quo possitis, inquit, omnes sagittas maligni ignitas exstinguere [Ephes. VI, 16]. Nec rursum ideo debemus in armis huiuscemodi spiritualibus scuto tantummodo fidem tribuere, cum alio loco etiam lorica dicta sit fidei: Induti, inquit, loricam fidei et charitatis [I Thess. V, 8].
Augustinus HOME

bke87.56r