monumenta.ch > Augustinus > 8 > 31 > 21 > 30 > 11 > 5 > 22 > 4 > 30 > 12 > 7 > 3 > 2 > 12 > 35 > 22 > 7 > 6 > 28 > 19 > 2 > 19 > 10 > 28 > 10 > 15 > 21 > 21 > 15 > 16 > 41 > 5 > 27 > 4 > 27 > 3 > 23 > . . . > . . . > 5 > 16 > 23 > 21 > 4 > 3 > 29 > 29 > 16 > 6 > . . . > 18 > 26 > 20 > 21 > 14 > 24 > 13 > 28 > 25 > 32 > 36 > 30 > 17 > 18 > 20 > . . . > 26 > 11 > 9 > 25 > 14 > 24 > 17 > 13 > . . . > . . . > 17 > 1 > 14 > 22 > 28 > 20 > 26 > . . . > 30 > 24 > 13 > 37 > 18 > . . . > . . . > 21 > 21 > 8 > 19 > 11 > 34 > 21 > 22 > 21 > . . . > 31
Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, XXX <<<     >>> XXXII

Augustinus, De Doctrina Christiana, 3, CAPUT XXXI [Regula prima Tichonii.]

44 Prima de Domino et eius corpore est; in qua scientes aliquando capitis et corporis, id est, Christi et Ecclesiae unam personam nobis intimari (neque enim frustra dictum est fidelibus, Ergo Abrahae semen estis [Galat. III, 29], cum sit unum semen Abrahae, quod est Christus), non haesitemus quando a capite ad corpus, vel a corpore transitur ad caput, et tamen non receditur ab una eademque persona. Una enim persona loquitur dicens, sicut sponso imposuit mihi mitram, et sicut sponsam ornavit me ornamento [Isai. LXI, 10]; et tamen quid horum duorum capiti, quid corpori, id est, quid Christo, quid Ecclesiae conveniat, utique intelligendum est.
Augustinus HOME

bke87.58v