Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 9, 15.
| 1 | Quod ergo dixit Deus, Fiat lux; et facta est lux, in aliquo die dixit, an ante omnem diem? Si enim Verbo sibi coaeterno dixit, hoc utique intemporaliter dixit: si vero temporaliter dixit, non Verbo sibi coaeterno, sed per aliquam dixit creaturam temporalem; ac per hoc non erit prima creatura lux, quia iam erat per quam temporaliter diceretur, Fiat lux. |
| 2 | Atque illud ante omnem diem fecisse intelligitur, quod dictum est, In principio fecit Deus coelum et terram; ut coeli nomine intelligatur spiritualis iam facta et formata creatura, tanquam coelum coeli huius, quod in corporibus summum est. |
| 3 | Secundo enim die factum est firmamentum, quod rursus coelum appellavit. |
| 4 | Terrae autem nomine invisibilis et incompositae, ac tenebrosa abysso, imperfectio corporalis substantiae significata est, unde temporalia illa fierent, quorum prima esset lux. |