monumenta.ch > Augustinus > 5 > 53 > IV. > 28 > . . . > . . . > . . . > . . . > III. > . . . > 6 > 63 > 55 > 7 > . . . > . . . > 19 > 61 > 3 > . . . > . . . > . . . > 46 > 67 > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > 89 > . . . > . . . > 3 > 43 > 37 > 1 > . . . > 86 > . . . > 1 > 1 > . . . > 6 > . . . > . . . > 12 > 6 > 2 > . . . > 12 > 25 > 35 > 71 > . . . > 9 > 6 III > . . . > . . . > 8 > . . . > . . . > . . . > 9 > 9 > . . . > . . . > 8 > . . . > 8 VI > 2 > 9 VI > 4 > 12 > 13
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, CAPUT XIII. - Aqua et terra quando creatae.

1 Et ideo quaeri adhuc potest, quando Deus istas conspicuas aquarum terrarumque species qualitatesque creaverit; in nullo enim sex dierum hoc invenitur.
2 Itaque si hoc ante omnem diem fecit, sicut ante istorum primorum dierum commemorationem scriptum est, In principio fecit Deus coelum et terram; ut in terrae vocabulo intelligamus iam formatam terrenam speciem superfusis aquis ista iam visibili specie sui generis declaratis: ut in eo quod sequitur Scriptura dicens, Terra autem erat invisibilis et incomposita, et tenebrae erant super abyssum: et Spiritus Dei superferebatur super aquas, nullam opinemur informitatem materiae, sed terram et aquam sine luce, quae nondum erat facta, suis iam notissimis qualitatibus conditas: ut ideo terra invisibilis dicta intelligatur, quod aquis cooperta non posset videri, etiamsi esset qui posset videre; ideo vero incomposita, quia nondum a mari distincta, et cincta littoribus, et suis fetibus animalibusque decorata: si ergo ita est, cur istae species, quae procul dubio corporales sunt, ante omnem diem factae sunt? Cur non scriptum est, Dixit Deus, Fiat terra, et facta est terra; item, Dixit Deus, Fiat aqua; et facta est aqua; vel utrumque communiter, si una quasi lege loci infimi continentur, Dixit Deus, Fiat terra et aqua, et sic factum est?
Augustinus HOME