monumenta.ch > Augustinus > 23 > 8 > 41 > 22 XVIII > 33 > 12 IV > 34 > 16 > 55 > 2 > 5 > 44 > 4 > 34 > 2 > 41 > 25 > 39 > 3 > 6. 9 > 59 > 8 > 3. 6 > 5 > 36 > 38 > 32 > 6. 9 > 66 > 30 > 16 > 14 > 7. 9 > 14 > 46 > 31 > 48 > 7 IV > 44 > 12 > 35 > 7 > 24 > 22 > 16 > 5 > 6. 9 > 35 > 42 > 7 > 69 > 1 > 4 > 7 > 12 > 5 > 43 > 34 > 44 > 4. 6 > 40 > 5. 7 > 41 > 14 > 12 > 32 > 33
Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 17, 32. <<<     >>> 34.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 17, 33.

1 Sed huic luci succedentem noctem, ut vespera fieret, quo pacto intellecturi sumus? A tenebris vero qualibus talis lux dividi potuit, dicente Scriptura, Et divisit Deus inter lucem ac tenebras? Numquid iam erant peccatores et stulti decidentes a lumine veritatis, inter quos et in eadem luce permanentes divideret Deus, tanquam inter lucem ac tenebras; et lucem vocans diem, ac tenebras noctem, ostenderet se non operatorem peccatorum, sed ordinatorem distributione meritorum? An hic dies totius temporis nomen est, et omnia volumina saeculorum hoc vocabulo includit; ideoque non dictus est primus, sed unus dies? Et facta est enim vespera, et factum est, inquit, mane dies unus: ut per hoc quod facta est vespera, peccatum rationalis creaturae; quod autem factum est mane, renovatio eius significata videatur.
Augustinus HOME