monumenta.ch > Augustinus > 15 > 25 > 23 > 37 > 27 > 25 > 15 > 39 > 32 > 22 > 31 > 20 > 34 > 33 > 12 > 21 > 19 > 17 > 35 > 11 > 38 > 18 > 28 > 30 > 13 > 385 > 18 > 10 > 17 > 10 > 33 > 367 > 14 > 13 > 254 > 22 > 41 > 37 > 17 > 11 > 11 > 31 > 12 > 19 > 12 > 29 > 10 > 26 > 10 > 24 > 23 > 36
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 18, 37.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 18, 36.

1 Sed ante omnia meminerimus, unde iam multa diximus, non temporalibus quasi animi sui aut corporis motibus operari Deum, sicut operatur homo vel angelus; sed aeternis atque incommutabilibus et stabilibus rationibus coaeterni sibi Verbi sui, et quodam, ut ita dixerim, fotu pariter coaeterni sancti Spiritus sui.
2 Nam et illud quod per graecam et latinam linguam dictum est de Spiritu Dei, quod superferebatur super aquas, secundum syrae linguae intellectum, quae vicina est hebraeae, (nam hoc a quodam docto christiano syro fertur expositum) non superferebatur, sed fovebat potius intelligi perhibetur.
3 Nec sicut foventur tumores aut vulnera in corpore aquis vel frigidis vel calore congruo temperatis; sed sicut ova foventur ab alitibus, ubi calor ille materni corporis etiam formandis pullis quodammodo adminiculatur, per quemdam in suo genere dilectionis affectum.
4 Non itaque per singulos dies istorum operum divinorum tanquam temporales voces Dei carnaliter cogitemus.
5 Non enim ad hoc ipsa Dei Sapientia nostra infirmitate suscepta venit ad colligendos sub alas suas filios Ierusalem, quemadmodum gallina pullos suos (Matth. XXIII, 37) ut semper parvuli simus; sed ut malitia infantes, mente pueri esse desinamus (I Cor. XIV, 20).
Augustinus HOME