monumenta.ch > Augustinus > 15 > 25 > 23 > 37 > 27 > 25 > 15 > 39 > 32 > 22 > 31 > 20 > 34 > 33 > 12 > 21 > 19 > 17 > 35 > 11 > 38 > 18 > 28 > 30 > 13 > 385 > 18 > 10 > 17 > 10 > 33 > 367 > 14 > 13 > 254 > 22 > 41


Augustinus, De Genesi ad litteram, 1, 21, 41.

1 Dicet aliquis: Quid tu tanta tritura dissertationis huius, quid granorum exuisti? quid eventilasti? Cur propemedum in quaestionibus adhuc latent omnia? Affirma aliquid eorum quae multa posse intelligi disputasti.
2 Cui respondeo, ad eum ipsum me cibum suaviter pervenisse, quo didici non haerere homini in respondendo secundum fidem, quod respondendum est hominibus qui calumniari Libris nostrae salutis affectant; ut quidquid ipsi de natura rerum veracibus documentis demonstrare potuerint, ostendamus nostris Litteris non esse contrarium.
3 Quidquid autem de quibuslibet suis voluminibus his nostris Litteris, id est catholicae fidei contrarium protulerint, aut aliqua etiam facultate ostendamus, aut nulla dubitatione credamus esse falsissimum: atque ita teneamus Mediatorem nostrum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae atque scientiae absconditi (Coloss. II, 3), ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque falsae religionis superstitione terreamur.
4 Et cum divinos Libros legimus in tanta multitudine verorum intellectuum, qui de paucis verbis eruuntur, et sanitate catholicae fidei muniuntur, id potissimum deligamus, quod certum apparuerit eum sensisse quem legimus; si autem hoc latet, id certe quod circumstantia Scripturae non impedit, et cum sana fide concordat: si autem et Scripturae circumstantia pertractari ac discuti non potest, saltem id solum quod fides sana praescribit.
5 Aliud est enim quid potissimum scriptor senserit non dignoscere, aliud autem a regula pietatis errare.
6 Si utrumque vitetur, perfecte se habet fructus legentis: si vero utrumque vitari non potest, etiam si voluntas scriptoris incerta sit sanae fidei congruam non inutile est eruisse sententiam.
Augustinus HOME