monumenta.ch > Augustinus > 7 > 12 > 1 > 12 > 12 > 9 > 12 > 12 > 12 > 1 > 9 > 6 > 1 > 8 > 8 > 2 > 6 > 5 > 9 > 7 > 8 > 20 > 12 > 12 > 4 > 14 > 7 > 7 > 5 > 1 > 1 > 20 > 2 > 15 > 19 > 4 > 20 > 20 > 26 > 15 > 15 > 6 > 6 > 21 > 9 > 16 > 4 > 10 > 14 > . . . > 6 > 20 > 11 > 20 > 15 > 14 > 8
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 4, 7. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 4, 8.

1 Quanquam possit videri, non impedire propria pondera elementorum, quominus etiam super illud sublime coelum possint esse aquae per illas minutias, per quas etiam super hoc spatium aeris esse potuerunt: qui quamvis gravior et inferior summo coelo subiaceat, procul dubio levior est aquis, et tamen ut super eum sint vapores illi, nullo pondere prohibentur.
2 Sic ergo et super illud coelum potest minutioribus guttis levior halitus humoris extendi, qui pondere cadere non cogatur.
3 Ipsi quippe subtilissima ratione persuadent, nullum esse quamlibet exiguum corpusculum in quo divisio finiatur, sed infinite omnia dividi; quia omnis pars corporis corpus est, et omne corpus habeat necesse est dimidium quantitatis suae.
4 Ac per hoc si potest aqua, sicut videmus, ad tantas guttarum minutias pervenire, ut super istum aerem vaporaliter feratur, qui natura levior est aquis; cur non possit et super illud levius coelum minutioribus guttis et levioribus immanere vaporibus?
Augustinus HOME