monumenta.ch > Augustinus > 4 > 1 > 1 > 1 > 1 > 1 > 6 III > 25 > 1 > 1 > 1 > 16 > 22 > 17 > 22 > 19 > 19 > 18 > 10 > 23 > 21 > 18 > 13
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 12. <<<     >>> 14.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 6, 13.

1 Non ergo Deus toties dixit, Fiat illa vel illa creatura, quoties in hoc libro repetitur, Et dixit Deus.
2 Unum quippe Verbum ille genuit, in quo dixit omnia, priusquam facta sunt singula: sed eloquium scribentis descendens ad parvulorum capacitatem, dum insinuat singulatim genera creaturarum, per singula respicit uniucuiusque generis aeternam rationem in Verbo Dei; nec illa repetita, ille tamen repetit, Et Dixit Deus.
3 Si enim vellet prius dicere, Factum est firmamentum in medio aquarum, ut esset divisio inter aquam et aquam; si quis ab eo quaereret, quomodo factum esset, recte responderet, Dixit Deus, Fiat: id est, in Verbo Dei aeterno erat ut fieret.
4 Inde ergo incipit narrare unumquodque factum, quod etiam post facti narrationem, quaerenti quomodo factum sit, in reddenda ratione respondere deberet.
Augustinus HOME