monumenta.ch > Augustinus > 28 > 32 > 30 > 15 > 1 > 1 > 29 > 33 > 14 > 14 > 1 > 32 > 1 > 27 > 11 > 18 > 19 > 17 > 1 > 13 > 26 > 23 > 25 > 2 > 22 > 16 > 10 > 21 > 29 > 28 > 2 > 24 > 15 > . . . > 2 > 11 > 29 > 29 > . . . > 20 > 10 > . . . > 13 > 15 > 20 > 10 > 2 > 13 > 14 > 18 > 19 > 17 > 2 > 20 > 2 > . . . > 13 > 11 > 11 > 16 > 15 > 29 > 6 > 10 > 21 > 4 > 22 > 5 > 11 > 7 > 13 > 9 > 3 > 18 > 21 > 23 > 10 > 18 > 19 > 1 > 19 > 22 > 17 > 22
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 9, 21. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 9, 22.

1 Et illa quidem apud nos camerae similitudo, etiam secundum litteram accepta, non impedit eos qui sphaeram dicunt.
2 Bene quippe creditur secundum eam partem, quae super nos est, de coeli figura Scripturam loqui voluisse.
3 Si ergo sphaera non est, ex una parte camera est, ex qua parte coelum terram contegit: si autem sphaera est, undique camera est.
4 Sed illud quod de pelle dictum est, magis urget, ne non sphaerae, quod humanum est forte commentum, sed ipsi nostrae camerae adversum sit.
5 Quid autem hinc allegorice senserim, Confessionum nostrarum liber tertius decimus habet (Cap. 15).
6 Sive igitur ita ut ibi posui, sive aliquo alio modo intelligendum sit coelum sicut pellis extentum; propter molestos et nimios exactores expositionis ad litteram, hoc dico, quod, sicut arbitror, omnium sensibus patet: utrumque enim fortasse, id est et pellis et camera, figurate intelligi potest; utrumque autem ad litteram quomodo possit, videndum est.
7 Si enim camera non solum curva, sed etiam plana recte dicitur; profecto et pellis non solum in planum, verum etiam in rotundum sinum extenditur.
8 Nam et uter sicut et vesica, pellis est.
Augustinus HOME