monumenta.ch > Augustinus > 20 > 14 > 20 > 34 XIII > 31 > 3 > 33 > 14 > 14 > 20 > 14 VI > 3 > 29 > 18 VIII > 20 > 2 > 20 > 36 > 20 > 3 II > 24 > 4 > 37
Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 17, 36. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 2, 17, 37.

1 Ideoque fatendum est, quando ab istis vera dicuntur, instinctu quodam occultissimo dici, quem nescientes humanae mentes patiuntur.
2 Quod cum ad decipiendos homines fit, spirituum seductorum operatio est: quibus quaedam vera de temporalibus rebus nosse permittitur, partim quia subtilioris sensus acumine, partim quia corporibus subtilioribus vigent, partim experientia callidiore propter tam magnam longitudinem vitae; partim sanctis Angelis quod ipsi ab omnipotente Deo discunt, etiam iussu eius sibi revelantibus, qui merita humana occultissimae iustitiae sinceritate distribuit.
3 Aliquando autem iidem nefandi spiritus etiam quae ipsi facturi sunt, velut divinando praedicunt.
4 Quapropter bono christiano, sive mathematici, sive quilibet impie divinantium, maxime dicentes vera, cavendi sunt, ne consortio daemoniorum animam deceptam, pacto quodam societatis irretiant.
Augustinus HOME