monumenta.ch > Augustinus > 5 > 7 > 21 > 19.25 > 6 > 9 > 17 > 4 > 3 > {e} > 5 > 4 > 5 > 14.18 > 2 > 6 > 31 > 16 > 12 > 1 > 1 > 5 > 18 > 14 > Ludovicus Pius > 23. > 5 > 15 > 4 > 17.27 > 15.25 > Adrevaldus Floriacensis > 7 > 1 > 2 > 7 > 2 > 5 > 19 > 2 > ยง 8 > 10 > Content vatVat.lat.632 > 10.11 > 21 > 17 > 20 > 26 > 2
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 2, 3.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 2, 2.

1 Hos etiam aerios coelos quondam periisse diluvio in quadam earum quae canonicae appellantur, Epistola legimus (II Pet. III, 6).
2 Neque enim humida illa natura, quae ita concreverat, ut cubitis quindecim altissimorum montium transcenderet vertices (Gen. VII, 20), potuit ad sidera pervenire.
3 Sed quia huius aeris humidioris, in quo aves volitant, vel tota vel prope tota spatia compleverat, periisse qui fuerant coelos in illa Epistola scribitur.
4 Quod nescio quemadmodum possit intelligi, nisi in aquarum naturam pinguioris huius aeris qualitate conversa: alioquin non perierunt tunc isti coeli, sed sublimius erecti sunt, cum locum eorum aqua occupaverat.
5 Itaque facilius eos secundum illius Epistolae auctoritatem periisse credimus, et alios, sicut ibi scribitur, repositos (II Petr. III, 5-7), extenuatis videlicet exhalationibus, quam sic erectos, ut eis superioris coeli natura loco suo cederet.
Augustinus HOME