monumenta.ch > Augustinus > 1 > 1 > 11 > 31 > 9 > 3 > 7 > 22 > 11
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 8, 12.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 3, 8, 11.

1 Nonnulli putant propter sensus tarditatem non animam vivam, sed reptilia animarum vivarum appellata.
2 Sed si propterea sic appellarentur, avibus daretur nomen animae vivae.
3 Cum vero et ipsa volatilia dicta sunt, sicut illa, reptilia, ut subaudiatur animarum vivarum; fatendum est, ut arbitror, ita dictum, ac si diceretur, Quae sunt in animabus vivis reptilia vel volatilia: sicut dici posset, Ignobilia hominum, ut intelligeremus, quicumque sunt in hominibus ignobiles.
4 Quanquam enim sint et animalia terrestria quae repunt super terram; tamen ex multo maiore numero pedibus moventur, et tam pauca fortasse in terris repunt, quam pauca in aquis gradiuntur.
Augustinus HOME