monumenta.ch > Augustinus > 69 > 15 > 12 > 18 > 11 > 15 > 28 > 24 > 19 > 17 > 13 > 30 > 27 > 1 > 27 > . . . > 18 > 23 > 11 > 1 > 15 > 22 > 18 > 11 > 20 > 19 > 17 > 30 > 13 > 19 > 17 > 31 > 13 > 34 > 16 > 10 > 23 > 26 > 2 > 2 > 25 > 22 > 23 > 26 > 25 > 23 > 28 > 22 > 35 > 21 > 18 > 25 > 11 > 16 > 27 > 27 > 10 > 56 > 16 > 81 > 19 > 10 > 17 > 5 > 18 > 11 > 13 > 33 > 58 > 14 > 1 > 25 > 19 > 17 > 21 > 30 > 13 > 23 > 26 > 21 > 34 > 32 > 31 > 25 > 22 > 27 > 39 > 1 > 70 > 62 > 47 > 23 > 1 > 26 > 18 > 11 > 25 > 2
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 3.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 2.

1 Invenimus ergo senarium numerum primum esse perfectum, ea ratione quod suis partibus compleatur.
2 Sunt enim et alii numeri aliis causis rationibusque perfecti.
3 Proinde istum senarium ea ratione perfectum diximus, quod suis partibus compleatur, talibus duntaxat partibus, quae multiplicatae possint consummare numerum cuius partes sunt.
4 Talis enim pars numeri dici potest quota sit.
5 Nam ternarius numerus potest dici pars, non tantum senarii, cuius dimidia est, sed omnium ampliorum quam est ipse ternarius.
6 Nam et quaternarii et quinarii pars maior ternarius est: potest enim dividi et quaternarius in tria et unum, et quinarius in tria et duo.
7 Et septenarii et octonarii et novenarii, et quidquid ultra est numerorum, pars est ternarius, non maior vel dimidia, sed minor.
8 Nam septenarius quoque dividi potest in tria et quatuor, et octonarius in tria et quinque, et novenarius in tria et sex: sed nullius horum potest dici ternarius quota sit pars, nisi tantum novenarii, cuius pars tertia est, sicut senarii dimidia.
9 Itaque horum omnium quos commemoravi, nullus consummatur ex aliquot ternariis, nisi senarius et novenarius.
10 Nam ille constat ex duobus ternariis, iste autem ex tribus.
Augustinus HOME