monumenta.ch > Augustinus > . . . > . . . > . . . > . . . > . . . > 9 > 3 > . . . > 6 > 6 > 9 > 6 > 9 > 13 > 8 > 8 > 11 > 6 > 5 > 9 > 7 > 7 > 8 > 7 > 7 > 5 > 6 > 4 > 7 > 7 > 5 > 1 > 1 > 6 > 1 > 1 > 4 > 9 > 6 > 8 > 4 > 9 > 4 > 4 > 5 > 5 > 3 > 6 > 4 > 5 > 8 > 6 > 7 > 9 > 3 > 4
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 2, 4.

1 Iam septenarius non habet talem partem nisi septimam, quod est unum.
2 Octonarius tres, octavam, quartam, dimidiam, id est unum, duo et quatuor: sed hae simul ductae septenarium faciunt infra insistentem, non ergo complent eumdem octonarium.
3 Novenarius duas habet, nonam, quod est unum; et tertiam, quod est tria: hae autem simul, quaternarium faciunt longe novenario minorem.
4 Denarius tres habet tales partes; unum decimam, duo quintam, quinque dimidiam, qui numeri simul ducti ad octonarium perveniunt, non ad denarium.
5 Undenarius non habet nisi solam undecimam, sicut septenarius solam septimam, et quinarius solam quintam, et ternarius solam tertiam, et binarius solam dimidiam, quod in omnibus unum est.
6 Duodenarius vero partibus suis talibus simul ductis, non ipse consummatur, sed exceditur; ampliorem quippe duodenario numerum faciunt: nam usque ad sexdecim perveniunt.
7 Habet enim eas quinque, duodecimam, sextam, quartam, tertiam, dimidiam: nam duodecima eius unum est; sexta, duo; quarta, tria; tertia, quatuor; dimidia, sex: unum autem, et duo, et tria, et quatuor, et sex, in summam ducta sexdecim sunt.
Augustinus HOME