monumenta.ch > Augustinus > 28 > 32 > 30 > 15 > 1 > 1 > 29 > 33 > 14 > 14 > 1 > 32 > 1 > 27 > 11 > 18 > 19 > 17 > 1 > 13 > 26 > 23 > 25 > 2 > 22 > 16 > 10 > 21 > 29 > 28 > 2 > 24 > 15 > . . . > 2 > 11 > 29 > 29 > . . . > 20 > 10 > . . . > 13 > 15 > 20 > 10 > 2 > 13 > 14 > 18
Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, 17. <<<     >>> 19.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 9, 18.

1 Ex hoc locutionis modo arbitror dictum illud ab Apostolo: Nolite contristare Spiritum sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionis (Ephes. IV, 30).
2 Neque enim ipsa Spiritus sancti, qua est quidquid ipse est, substantia contristari potest; cum habeat aeternam atque incommutabilem beatitudinem, magisque sit ipsa aeterna et incommutabilis beatitudo.
3 Sed quia ita in sanctis habitat, ut eos impleat charitate, qua necesse est ut homines ex tempore gaudeant profectu fidelium et bonis operibus; et ideo necesse est etiam contristentur lapsu vel peccatis eorum, de quorum fide ac pietate gaudebant; quae tristitia laudabilis est, quia venit ex dilectione quam Spiritus sanctus infundit: propterea ipse Spiritus dicitur contristari ab eis qui sic agunt, ut eorum factis contristentur sancti, non ob aliud nisi quia Spiritum sanctum habent; quo dono tam boni sunt, ut eos mali moestificent, hi maxime quos bonos fuisse sive noverunt sive crediderunt.
4 Quae profecto tristitia non solum non culpanda, verum etiam praecipue laudanda ac praedicanda est.
Augustinus HOME