monumenta.ch > Augustinus > 28 > 32 > 30 > 15 > 1 > 1 > 29 > 33 > 14 > 14 > 1 > 32 > 1 > 27 > 11 > 18 > 19 > 17 > 1 > 13 > 26 > 23 > 25 > 2 > 22 > 16 > 10 > 21 > 29 > 28 > 2 > 24 > 15 > . . . > 2 > 11 > 29 > 29 > . . . > 20 > 10 > . . . > 13 > 15 > 20 > 10 > 2 > 13 > 14 > 18 > 19 > 17 > 2 > 20 > 2 > . . . > 13 > 11 > 11 > 16 > 15 > 29 > 6 > 10 > 21 > 4 > 22 > 5 > 11 > 7 > 13 > 9 > 3 > 18 > 21 > 23 > 10 > 18 > 19 > 1 > 19 > 22
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 12, 23.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 12, 22.

1 Potest etiam intelligi Deum requievisse a condendis generibus creaturae, quia ultra iam non condidit aliqua genera nova: deinceps autem usque nunc et ultra operari eorumdem generum administrationem, quae tunc instituta sunt; non ut ipso saltem die septimo potentia eius a coeli et terrae, omniumque rerum quas condiderat, gubernatione cessaret, alioquin continuo dilaberentur.
2 Creatoris namque potentia, et omnipotentis atque omnitenentis virtus, causa subsistendi est omni creaturae: quae virtus ab eis quae creata sunt regendis, si aliquando cessaret, simul et illorum cessaret species, omnisque natura concideret.
3 Neque enim, sicut structor aedium cum fabricaverit, abscedit, atque illo cessante atque abscedente stat opus eius; ita mundus vel ictu oculi stare poterit, si ei Deus regimen sui subtraxerit.
Augustinus HOME