monumenta.ch > Augustinus > 1. 1 > 30 > 6. 8 > 5 > 28 > 4 > 8 > 2 > 16 > 16 > 5 III > 31
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 32.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, 18, 31.

1 Et quod apud illum quidem, quieti eius nec mane nec vespera est; quia nec aperitur initio, nec clauditur fine: perfectis autem operibus eius mane habet et vesperam non habet; perfecta quippe creatura habet quoddam initium suae conversionis ad quietem Creatoris sui, sed illa non habet finem quasi terminum perfectionis suae, sicut ea quae facta sunt.
2 Ac per hoc requies Dei non ipsi Deo, sed rerum ab eo conditarum perfectioni inchoatur, ut in illo incipiat requiescere quod ab illo perficitur, et in eo habere mane; in suo enim genere tanquam vespera terminatum est: sed in Deo vesperam habere iam non potest, quia non erit aliquid illa perfectione perfectius.
Augustinus HOME