monumenta.ch > Augustinus > 1 > 1 > 7 IV > 9 IV > 8 IV > 9 IV > . . . > . . . > 1 I > . . . > 12 VI > 1 I > 5 III > . . . > 7 III > . . . > 5 III > . . . > 8 III > . . . > . . . > . . . > 6 III > . . . > . . . > 6 III > . . . > 3 > . . . > . . . > . . . > 19
   

Augustinus, De Genesi ad litteram, 4, CAPUT XIX. - Alia ratio qua intelligitur septimus dies habuisse mane sine vespera.

1 Est aliud quod de hac re magis proprie atque melius possit, quantum existimo, intelligi, sed aliquanto difficilius explicari; ut non creaturae, sed etiam sibi requies Dei septimo die mane habuerit sine vespera, id est initium sine termino.
2 Si enim ita diceretur, Requievit Deus in die septimo, nec adderetur, Ab omnibus operibus suis quae fecit, frustra huius quietis initium quaereremus.
3 Non enim incipit Deus requiescere, cuius requies sine initio, sine termino sempiterna est.
4 Sed quoniam ab omnibus operibus suis quae fecit, eis non egendo, requievit, intelligitur requies quidem Dei nec coepta nec terminata; requies autem eius ab omnibus operibus suis quae fecit, ex eo coepta est ex quo illa perfecit.
5 Neque enim operibus suis non egendo requievisset, prius quam essent, quibus nec perfectis eguisset; et quia eis omnino nunquam eguit, nec ista beatitudo qua non eis eget, tanquam proficiendo perficietur, ideo septimo diei nulla vespera accessit.
Augustinus HOME

bnf12958.58