monumenta.ch > Augustinus > 2 > 2 > 2 > 3 > 2 > . . . > 12 > 12 > 12 > 12 > 12 > 12 > . . . > 2 > 12 > 9 > . . . > 4


Augustinus, De Genesi ad litteram, 5, 2, 4.

1 Cum autem nomine coeli et terrae, usitato more Scripturarum, nunc universam creaturam voluerit accipi, quaeri potest cur addiderit, et omne viride agri; quod mihi videtur ideo posuisse, ut significantius intimaret quem diem commendaverit, quod ait, cum factus est dies.
2 Cito enim quisquam putaret hunc diem lucis corporeae commendatum, quo circumeunte nobis vicissitudo diurni nocturnique temporis exhibetur.
3 Sed cum creaturarum conditarum ordinem recolimus, et invenimus omne viride agri tertio die creatum, antequam sol fieret, qui quarto die factus est, cuius praesentia dies iste quotidianus usitatusque peragitur; quando andimus, Cum factus est dies, fecit Deus coelum et terram, et omne viride agri; admonemur de ipso die cogitare, quem sive corporalem nescio qua luce nobis incognita, sive spiritualem in societate unitatis angelicae, non tamen talem qualem hic novimus, intellectu vestigare conemur.
Augustinus HOME