monumenta.ch > Urbanus II > 40. > Ioannes Belethus > 16 > 30. > 35. > 26. > 4. > 35. > 41. > 6 > 1 > 2 > 45 > 24. > 9. > 5 > 1 > 6 > 4 > 2 > 6 > 7 > 1 > 9 > Theodulfus Aurelianensis > Eusebius Caesariensis > 7 > 3 > Servius > 5 > 3 > 7 > 17.31 > 1 > 6 > 8 > 32. > 7 > 3 > 8 > 8
Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 5, 7. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 6, 5, 8.

1 Neque enim dicendum est, masculum quidem sexto die factum, feminam vero posterioribus diebus; cum ipso sexto die apertissime dictum sit, Masculum et feminam fecit eos, et benedixit eos, et caetera, quae de ambobus et ad ambos dicuntur.
2 Aliter ergo tunc ambo, et nunc aliter ambo: tunc scilicet secundum potentiam per verbum Dei tanquam seminaliter mundo inditam, cum creavit omnia simul, a quibus in die septimo requievit, ex quibus omnia suis quaeque temporibus iam per saeculorum ordinem fierent; nunc autem secundum operationem praebendam temporibus, qua usque nunc operatur, et oportebat iam tempore suo fieri Adam de limo terrae, eiusque mulierem ex viri latere.
Augustinus HOME