monumenta.ch > Augustinus > 4 > 6 > 15 > 12 > 2 > 8 > 1 I > 9 > 6 > 1 > 9 > 12 > 6 > 6 > 19 > 3 > 18 > 9 > 28 > 8 III > 1. 1 > 12 > 3 > 16
>>> Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 11, 17.

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 11, 16.

1 Nam illa quae feruntur accidisse, ut quidam quasi recordarentur in quorum animalium corporibus fuerint, aut falsa narrantur, aut ludificationibus daemonum hoc in eorum animis factum est.
2 Si enim contingit in somnis, ut fallaci memoria quasi recordetur se homo fuisse quod non fuit, aut egisse quod non egit; quid mirum si quodam Dei iusto occultoque iudicio, sinuntur daemones in cordibus etiam vigilantium tale aliquid posse?
Augustinus HOME