monumenta.ch > Augustinus > 4 III > 9 > 7 V > 1 > 9 > 14 > 5 III > 9 > 4 > 1 > 1 > 5 > 8 > 3 > 1 I > 8 > 3 > 4 > 5 III > 1 > 39 > 20 > 5 > 24 > 9 > 7 > 7 > 8 > 6 IV > 1 > 3 > 27 > 31
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 30. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 21, 31.

1 Unde sit autem, id est, de qua velut materia facta sit, vel de qua perfecta beataque natura defluxerit, vel utrum omnino ex nihilo facta sit, etiamsi dubitatur, et quaeritur; illud tamen minime dubitandum est, et si aliquid antea fuit, a Deo factum esse quod fuit, et eam nunc a Deo factam, ut anima viva sit: aut enim nihil fuit, aut hoc quod est non fuit.
2 Sed illam partem, qua quaerebamus quasi eius materiem unde facta sit iam satis tractavimus.
Augustinus HOME