monumenta.ch > Augustinus > 4 III > 9 > 7 V > 1 > 9 > 14 > 5 III > 9 > 4 > 1 > 1 > 5 > 8 > 3 > 1 I > 8 > 3 > 4 > 5 III > 1 > 39
Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 27, 38. <<<    

Augustinus, De Genesi ad litteram, 7, 27, 39.

1 Frustra ergo iam quaeritur ex qua veluti materie facta sit anima, si recte intelligi potest in primis illis operibus facta, cum factus est dies.
2 Sicut enim illa quae non erant, facta sunt, sic et haec inter illa.
3 Quod si et materies aliqua formabilis fuit, et corporalis et spiritualis, non tamen et ipsa instituta nisi a Deo, ex quo sunt omnia, quae quidem formationem suam non tempore, sed origine praecederet, sicut vox cantum; quid nisi de materia spirituali facta anima congruentius creditur?
Augustinus HOME